monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1 > sectio 75 > 203 > 4 > sectio 43 > sectio 12 > sectio > 24 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 3
Qui mos apud Persas et Indos hodie quoque servatur, ut pro balneis utantur unguentis. Tres autem iungit hebdomadas affligens animam suam: ne transitoria et fortuita videatur deprecatio. Secundum Anagogen vero hoc dicendum est quod qui in luctu est, et sponsi luget absentiam, non comedit panem desiderabilem, qui de coelo descendit; neque solidum capit cibum, qui intelligitur in carne, nec bibit vinum, quod laetificat cor hominis, nec exhilarat faciem in oleo, iuxta illud quod in psalmis legimus: Ut exhilaret faciem in oleo . Hoc autem ieiunio sponsa impetrabiles facit lacrymas, quando sponsus fuerit ablatus ab ea.